Encontrados 636 resultados para: Manu
tendentes arcum et utraque manu fundis saxa jacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin (Liber I Paralipomenon 12, 2)
consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua (Liber I Paralipomenon 14, 10)
factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)
reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 11)
hic blasphemavit Israël et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber I Paralipomenon 20, 7)
levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et cælum et evaginatum gladium in manu ejus et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis et proni in terram (Liber I Paralipomenon 21, 16)
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus (Liber I Paralipomenon 22, 18)
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini (Liber I Paralipomenon 23, 28)
hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)
de filiis Asaph Zacchur et Joseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis juxta regem (Liber I Paralipomenon 25, 2)
porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Jesajas et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum (Liber I Paralipomenon 25, 3)
universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini juxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman (Liber I Paralipomenon 25, 6)
