Mosaico decorativo

Encontrados 636 resultados para: Manu

  • numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 33)

  • ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea (Liber II Regum 18, 34)

  • quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea (Liber II Regum 18, 35)

  • hæc dicite Ezechiæ regi Judæ non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum (Liber II Regum 19, 10)

  • itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)

  • nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus (Liber II Regum 19, 19)

  • et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi fænum agri et virens herba tectorum quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem (Liber II Regum 19, 26)

  • et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)

  • locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens (Liber II Regum 21, 10)

  • dimittam vero reliquias hereditatis meæ et tradam eas in manu inimicorum ejus eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis (Liber II Regum 21, 14)

  • venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • et ipse percussit virum ægyptium cujus statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua (Liber I Paralipomenon 11, 23)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina