Encontrados 290 resultados para: Mansa Et Mollis Vocem
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem (Liber Proverbiorum 15, 1)
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis (Liber Proverbiorum 18, 9)
patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam (Liber Proverbiorum 25, 15)
quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius (Liber Proverbiorum 26, 25)
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis cæli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam (Liber Ecclesiastes 10, 20)
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiæ carminis (Liber Ecclesiastes 12, 4)
quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam (Canticum Canticorum 8, 13)
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)
et ego natus accepi communem ærem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans (Liber Sapientiae 7, 3)
sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant (Liber Sapientiae 18, 1)
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit (Liber Ecclesiasticus 21, 23)
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam (Liber Ecclesiasticus 29, 5)