Encontrados 439 resultados para: Manassen tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim

  • filii quoque Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse armati præcedebant filios Israël sicut eis præceperat Moses (Liber Iosue 4, 12)

  • accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros (Liber Iosue 7, 14)

  • surgens itaque Josue mane adplicavit Israël per tribus suas et inventa est tribus Juda (Liber Iosue 7, 16)

  • cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)

  • Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)

  • et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)

  • dedit et dimidiæ tribui Manasse filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem (Liber Iosue 13, 29)

  • et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas (Liber Iosue 13, 31)

  • hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum per tribus Israël (Liber Iosue 14, 1)

  • sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua (Liber Iosue 14, 4)

  • hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas (Liber Iosue 15, 20)

  • possederuntque filii Joseph Manasse et Ephraim (Liber Iosue 16, 4)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina