Encontrados 439 resultados para: Manassen tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim

  • quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie (Liber Genesis 43, 16)

  • adtollens autem oculos Joseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi (Liber Genesis 43, 29)

  • sumptis partibus quas ab eo acceperant majorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo (Liber Genesis 43, 34)

  • quos scrutatus incipiens a majore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin (Liber Genesis 44, 12)

  • en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos (Liber Genesis 45, 12)

  • cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum ejus (Liber Genesis 45, 14)

  • singulisque proferri jussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis (Liber Genesis 45, 22)

  • filii Raël uxoris Jacob Joseph et Beniamin (Liber Genesis 46, 19)

  • filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared (Liber Genesis 46, 21)

  • his ita transactis nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater ejus qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit (Liber Genesis 48, 1)

  • et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum (Liber Genesis 48, 13)

  • qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim junioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat commutans manus (Liber Genesis 48, 14)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina