Encontrados 3552 resultados para: Man
et ingravatum est cor ejus et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israël sicut præceperat Dominus per manum Mosi (Liber Exodus 9, 35)
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Ægypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quæ residua fuit grandini (Liber Exodus 10, 12)
extendit Moses virgam super terram Ægypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas (Liber Exodus 10, 13)
qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam projecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti (Liber Exodus 10, 19)
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant (Liber Exodus 10, 21)
extendit Moses manum in cælum et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus (Liber Exodus 10, 22)
vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10, 24)
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri præsertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus (Liber Exodus 10, 26)
nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis (Liber Exodus 12, 10)
sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini (Liber Exodus 12, 11)
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane (Liber Exodus 12, 22)
sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis (Liber Exodus 12, 38)
