Encontrados 3552 resultados para: Man
extendit Aaron manum super aquas Ægypti et ascenderunt ranæ operueruntque terram Ægypti (Liber Exodus 8, 6)
dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant (Liber Exodus 8, 9)
et recedent ranæ a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt (Liber Exodus 8, 11)
feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terræ et facti sunt scinifes in hominibus et in jumentis omnis pulvis terræ versus est in scinifes per totam terram Ægypti (Liber Exodus 8, 17)
ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis (Liber Exodus 9, 3)
fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)
et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao (Liber Exodus 9, 8)
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)
nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra (Liber Exodus 9, 15)
et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti (Liber Exodus 9, 22)
orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis (Liber Exodus 9, 28)
egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram (Liber Exodus 9, 33)
