Encontrados 43 resultados para: Lua
loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent (Prophetia Ezechielis 24, 21)
et judicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum ejus et super populos multos qui sunt cum eo (Prophetia Ezechielis 38, 22)
et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël (Prophetia Ezechielis 39, 7)
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quæ alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur (Prophetia Ezechielis 44, 25)
propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus ne forte pereffluamus (Epistula ad Hebraeos 2, 1)
hii habent potestatem cludendi cælum ne pluat diebus prophetiæ ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint (Apocalypsis Ioannis 11, 6)