Encontrados 103 resultados para: Ligna

  • sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo (Canticum Canticorum 2, 3)

  • non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna (Liber Ecclesiasticus 8, 4)

  • secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam (Liber Ecclesiasticus 28, 12)

  • et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor ejus et cor populi ejus sicut moventur ligna silvarum a facie venti (Liber Isaiae 7, 2)

  • præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)

  • succidit cedros tulit ilicem et quercum quæ steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit (Liber Isaiae 44, 14)

  • quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu (Liber Isaiae 55, 12)

  • hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (Liber Ieremiae 5, 14)

  • filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent (Liber Ieremiae 7, 18)

  • vox ejus quasi æris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cædentes (Liber Ieremiae 46, 22)

  • aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus (Lamentationes 5, 4)

  • fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum (Prophetia Ezechielis 15, 2)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina