Encontrados 103 resultados para: Ligna

  • dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis (Liber Esdrae 3, 7)

  • notum sit regi isse nos ad Judæam provinciam ad domum Dei magni quæ ædificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum (Liber Esdrae 5, 8)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum (Liber Nehemiae 2, 8)

  • ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna (Liber Nehemiae 9, 25)

  • gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum (Liber Psalmorum 95, 12)

  • saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit (Liber Psalmorum 103, 16)

  • montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri (Liber Psalmorum 148, 9)

  • et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 8)

  • et jussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quæ inposita erant jussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quæ erant superposita (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto jurgia conquiescunt (Liber Proverbiorum 26, 20)

  • sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas (Liber Proverbiorum 26, 21)

  • qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis (Liber Ecclesiastes 10, 9)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina