Encontrados 199 resultados para: Libro legis

  • dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo (Liber Exodus 17, 14)

  • aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti (Liber Exodus 32, 32)

  • cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo (Liber Exodus 32, 33)

  • unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon (Liber Numeri 21, 14)

  • puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana (Liber Numeri 21, 18)

  • Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est præceptum legis quod mandavit Dominus Mosi (Liber Numeri 31, 21)

  • postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus (Liber Deuteronomii 17, 18)

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)

  • et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide (Liber Deuteronomii 27, 8)

  • maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 26)

  • nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus quæ scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen ejus gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • insuper et universos languores et plagas quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus inducet Dominus super te donec te conterat (Liber Deuteronomii 28, 61)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina