Encontrados 23 resultados para: Libano

  • at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum (Liber II Paralipomenon 25, 18)

  • dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis (Liber Esdrae 3, 7)

  • tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor ejus elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano (Liber Iudith 1, 7)

  • veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum (Canticum Canticorum 4, 8)

  • fons hortorum puteus aquarum viventium quæ fluunt impetu de Libano (Canticum Canticorum 4, 15)

  • quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion (Liber Ecclesiasticus 24, 17)

  • in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans juxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano (Liber Ecclesiasticus 50, 13)

  • quæ sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis (Liber Ieremiae 22, 23)

  • abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum (Prophetia Ezechielis 27, 5)

  • ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus (Prophetia Ezechielis 31, 3)

  • a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis (Prophetia Ezechielis 31, 16)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina