Encontrados 2001 resultados para: Lia
et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)
et elegit sibi Saul tria milia de Israël et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Jonathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua (Liber I Samuelis 13, 2)
et Philisthim congregati sunt ad prœliandum contra Israël triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quæ est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (Liber I Samuelis 13, 5)
fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol (Liber I Samuelis 14, 49)
et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul (Liber I Samuelis 14, 50)
præcepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Juda (Liber I Samuelis 15, 4)
cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus ejus (Liber I Samuelis 16, 6)
et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo (Liber I Samuelis 17, 4)
et cassis ærea super caput ejus et lorica hamata induebatur porro pondus loricæ ejus quinque milia siclorum æris (Liber I Samuelis 17, 5)
abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (Liber I Samuelis 17, 13)
cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba audivit David (Liber I Samuelis 17, 23)
et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)