Encontrados 629 resultados para: Levi De Filiis
præcepitque Moses filiis Israël ut facerent phase (Liber Numeri 9, 4)
loquere filiis Israël homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino (Liber Numeri 9, 10)
vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens junctis sibi pariter filiis Israël et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes (Liber Numeri 11, 4)
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus (Liber Numeri 13, 3)
cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël (Liber Numeri 14, 10)
loquere filiis Israël et dices ad eos (Liber Numeri 15, 17)
loquere filiis Israël et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas (Liber Numeri 15, 38)
ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben (Liber Numeri 16, 1)
et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi (Liber Numeri 16, 7)
dixitque rursum ad Core audite filii Levi (Liber Numeri 16, 8)
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis (Liber Numeri 16, 10)
nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit (Liber Numeri 17, 3)