Mosaico decorativo

Encontrados 434 resultados para: Legem Vindictae Legis Mosi

  • ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo et dedisti eis judicia recta et legem veritatis cærimonias et præcepta bona (Liber Nehemiae 9, 13)

  • et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cærimonias et legem præcepisti eis in manu Mosi servi tui (Liber Nehemiae 9, 14)

  • provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et projecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes (Liber Nehemiae 9, 26)

  • et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in judiciis tuis peccaverunt quæ faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt (Liber Nehemiae 9, 29)

  • reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quæ testificatus es in eis (Liber Nehemiae 9, 34)

  • et reliqui de populo sacerdotes Levitæ janitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiæ eorum (Liber Nehemiae 10, 28)

  • omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et judicia ejus et cærimonias ejus (Liber Nehemiae 10, 29)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum (Liber Nehemiae 13, 1)

  • factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israël (Liber Nehemiae 13, 3)

  • hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat (Liber Thobis 1, 8)

  • et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina