Encontrados 434 resultados para: Legem Vindictae Legis Mosi
percutiamus fœdus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt juxta voluntatem Domini et eorum qui timent præceptum Dei nostri secundum legem fiat (Liber Esdrae 10, 3)
vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et cærimonias et judicia quæ præcepisti Mosi servo tuo (Liber Nehemiae 1, 7)
memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos (Liber Nehemiae 1, 8)
et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)
adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi (Liber Nehemiae 8, 2)
porro Hiesue et Baani et Serebia Jamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Jozabed Anam Phalaja Levitæ silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo (Liber Nehemiae 8, 7)
et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur (Liber Nehemiae 8, 8)
dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis (Liber Nehemiae 8, 9)
et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (Liber Nehemiae 8, 13)
et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)
legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum juxta ritum (Liber Nehemiae 8, 18)
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 3)