Encontrados 434 resultados para: Legem Vindictae Legis Mosi
dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud (Liber II Regum 22, 8)
et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua (Liber II Regum 22, 11)
hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda (Liber II Regum 22, 16)
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)
similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua juxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi (Liber II Regum 23, 25)
det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui (Liber I Paralipomenon 22, 12)
tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi (Liber I Paralipomenon 23, 14)
filii Mosi Gersom et Eliezer (Liber I Paralipomenon 23, 15)
Subaël autem filius Gersom filii Mosi præpositus thesauris (Liber I Paralipomenon 26, 24)
nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)
ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum (Liber II Paralipomenon 8, 13)