Mosaico decorativo

Encontrados 8031 resultados para: Ló

  • multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis (Epistula ad Hebraeos 1, 1)

  • novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et sæcula (Epistula ad Hebraeos 1, 2)

  • qui cum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus portansque omnia verbo virtutis suæ purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Majestatis in excelsis (Epistula ad Hebraeos 1, 3)

  • cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium (Epistula ad Hebraeos 1, 5)

  • et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis (Epistula ad Hebraeos 1, 7)

  • ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Epistula ad Hebraeos 1, 13)

  • si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis prævaricatio et inobœdientia accepit justam mercedis retributionem (Epistula ad Hebraeos 2, 2)

  • non enim angelis subiecit orbem terræ futurum de quo loquimur (Epistula ad Hebraeos 2, 5)

  • testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum (Epistula ad Hebraeos 2, 6)

  • minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum (Epistula ad Hebraeos 2, 7)

  • eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare (Epistula ad Hebraeos 2, 10)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina