Encontrados 8031 resultados para: Ló
et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum (Actus Apostolorum 22, 9)
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis (Actus Apostolorum 22, 17)
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22, 18)
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te (Actus Apostolorum 22, 21)
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare (Actus Apostolorum 22, 25)
protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum (Actus Apostolorum 22, 29)
postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis solvit eum et jussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos (Actus Apostolorum 22, 30)
factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisæorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus (Actus Apostolorum 23, 9)
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo (Actus Apostolorum 23, 16)
et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi (Actus Apostolorum 23, 18)
ille autem dixit Judæis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo (Actus Apostolorum 23, 20)
tribunus igitur dimisit adulescentem præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset (Actus Apostolorum 23, 22)