Encontrados 8031 resultados para: Ló
conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt (Liber Genesis 19, 3)
vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introjerunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos (Liber Genesis 19, 5)
egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait (Liber Genesis 19, 6)
at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19, 9)
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium (Liber Genesis 19, 10)
dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac (Liber Genesis 19, 12)
delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos (Liber Genesis 19, 13)
egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)
dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi (Liber Genesis 19, 16)
et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (Liber Genesis 19, 17)
dixitque Loth ad eos quæso Domine mi (Liber Genesis 19, 18)
dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Liber Genesis 19, 21)