Mosaico decorativo

Encontrados 8031 resultados para: Ló

  • hæc dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos ædificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc (Liber Ieremiae 45, 4)

  • et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)

  • ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti qui erat juxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiæ regis Juda (Liber Ieremiae 46, 2)

  • jungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis (Liber Ieremiae 46, 4)

  • non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem juxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt (Liber Ieremiae 46, 6)

  • dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)

  • verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Ægypti (Liber Ieremiae 46, 13)

  • adnuntiate Ægypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et præpara te quia devoravit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt (Liber Ieremiae 46, 14)

  • vitula eligans atque formonsa Ægyptus stimulator ab aquilone veniet ei (Liber Ieremiae 46, 20)

  • confusa est filia Ægypti et tradita in manu populi aquilonis (Liber Ieremiae 46, 24)

  • et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 26)

  • et tu ne timeas serve meus Jacob et ne paveas Israël quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suæ et revertetur Jacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum (Liber Ieremiae 46, 27)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina