Encontrados 8031 resultados para: Ló
non omnem hominem inducas in domum tuam multæ enim insidiæ sunt dolosi (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo (Liber Ecclesiasticus 12, 11)
non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris (Liber Ecclesiasticus 12, 12)
ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem (Liber Ecclesiasticus 13, 13)
ne retineas ex æquo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis (Liber Ecclesiasticus 13, 14)
diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et justificaverunt illum (Liber Ecclesiasticus 13, 26)
humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus (Liber Ecclesiasticus 13, 27)
dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum (Liber Ecclesiasticus 13, 29)
qui sibi invidet nihil est illo nequius et hæc redditio est malitiæ illius (Liber Ecclesiasticus 14, 6)
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis (Liber Ecclesiasticus 14, 15)