Mosaico decorativo

Encontrados 8031 resultados para: Ló

  • et abierunt viam quæ ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quæ est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas (Liber I Maccabaeorum 9, 2)

  • et ait Judas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriæ nostræ (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • et cetera verba Judæ bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde (Liber I Maccabaeorum 9, 22)

  • et exquirebant et perscrutabantur amicos Judæ et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat (Liber I Maccabaeorum 9, 26)

  • et suscepit Jonathas tempore illo principatum et surrexit loco Judæ fratris sui (Liber I Maccabaeorum 9, 31)

  • et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici ejus et fratres ejus obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis (Liber I Maccabaeorum 9, 39)

  • ecce enim bellum ex adverso aqua vero Jordanis hinc et inde et ripæ et paludes et saltus et non est locus devertendi (Liber I Maccabaeorum 9, 45)

  • in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os ejus et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua (Liber I Maccabaeorum 9, 55)

  • et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno (Liber I Maccabaeorum 9, 56)

  • et percussit Odaren et fratres ejus et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cœpit cædere et crescere in virtutibus (Liber I Maccabaeorum 9, 66)

  • et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic (Liber I Maccabaeorum 10, 1)

  • et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam (Liber I Maccabaeorum 10, 13)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina