Mosaico decorativo

Encontrados 8031 resultados para: Ló

  • confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco ejus (Liber I Paralipomenon 16, 27)

  • adferte Domino familiæ populorum adferte Domino gloriam et imperium (Liber I Paralipomenon 16, 28)

  • date Domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate Dominum in decore sancto (Liber I Paralipomenon 16, 29)

  • dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies et vices suas (Liber I Paralipomenon 16, 37)

  • Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon (Liber I Paralipomenon 16, 39)

  • ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis jugiter mane et vespere juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini quam præcepit Israheli (Liber I Paralipomenon 16, 40)

  • et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 41)

  • vade et loquere David servo meo hæc dicit Dominus non ædificabis tu mihi domum ad habitandum (Liber I Paralipomenon 17, 4)

  • neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)

  • nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël (Liber I Paralipomenon 17, 7)

  • et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina