Encontrados 8031 resultados para: Ló
divisitque gregem Jacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quæque et nigra Laban cetera vero Jacob separatis inter se gregibus (Liber Genesis 30, 40)
igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent (Liber Genesis 30, 41)
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos (Liber Genesis 30, 43)
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31, 10)
qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban (Liber Genesis 31, 12)
surrexit itaque Jacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit (Liber Genesis 31, 17)
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob (Liber Genesis 31, 24)
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Jacob quicquam durius (Liber Genesis 31, 29)
Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum (Liber Genesis 31, 55)
quos cum vidisset ait castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra (Liber Genesis 32, 2)
præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem (Liber Genesis 32, 4)
timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 7)