Encontrados 95 resultados para: Jer
et quæ ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introjerunt sicut præceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris (Liber Genesis 7, 16)
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram jeris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam (Liber Genesis 13, 9)
vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introjerunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos (Liber Genesis 19, 5)
eo tempore Laban jerat ad tondendas oves et Raël furata est idola patris sui (Liber Genesis 31, 19)
quo ascendente jerunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique majores natu terræ Ægypti (Liber Genesis 50, 7)
hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt (Liber Exodus 1, 1)
introjerunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 10, 3)
cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas (Liber Exodus 12, 25)
qui cojerit cum jumento morte moriatur (Liber Exodus 22, 19)
sive rem perditam invenerit et infitians insuper pejerarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines (Liber Leviticus 6, 3)
mulier cum qua cojerit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 18)
si cojerit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur (Liber Leviticus 15, 24)