Encontrados 2335 resultados para: Israel Censu
et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israël trecenta milia virorum autem Juda triginta milia (Liber I Samuelis 11, 8)
et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israël (Liber I Samuelis 11, 13)
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)
dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem (Liber I Samuelis 12, 1)
filius unius anni Saul cum regnare cœpisset duobus autem annis regnavit super Israël (Liber I Samuelis 13, 1)
et elegit sibi Saul tria milia de Israël et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Jonathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua (Liber I Samuelis 13, 2)
et universus Israël audivit hujuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israël adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (Liber I Samuelis 13, 4)
et Philisthim congregati sunt ad prœliandum contra Israël triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quæ est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (Liber I Samuelis 13, 5)
quod cum vidissent viri Israël se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis (Liber I Samuelis 13, 6)
dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)
porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam (Liber I Samuelis 13, 19)
descendebat ergo omnis Israël ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum (Liber I Samuelis 13, 20)