Encontrados 74 resultados para: Iniquitas

  • dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4, 13)

  • idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum (Liber I Samuelis 3, 14)

  • fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam (Liber I Samuelis 20, 1)

  • fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me (Liber I Samuelis 20, 8)

  • quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuæ in manu mea quoniam cum præciderem summitatem clamydis tuæ nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam (Liber I Samuelis 24, 12)

  • et cecidit ad pedes ejus et dixit in me sit domine mi hæc iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 24)

  • dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus ejus sit innocens (Liber II Samuelis 14, 9)

  • sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum (Liber II Paralipomenon 19, 7)

  • video enim quoniam iniquitas ejus finem dabit ei (Liber Thobis 14, 13)

  • nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub jugo potentiæ tuæ (Liber Iudith 5, 24)

  • et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum (Liber Iob 5, 16)

  • ut ostenderet tibi secreta sapientiæ et quod multiplex esset lex ejus et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua (Liber Iob 11, 6)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina