Mosaico decorativo

Encontrados 1055 resultados para: In Terram

  • dixitque Dominus ad me ecce cœpi tradere tibi Seon et terram ejus incipe possidere eam (Liber Deuteronomii 2, 31)

  • tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)

  • omnes civitates quæ sitæ sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 10)

  • et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • præcepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti (Liber Deuteronomii 3, 18)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Jordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Jordanem et montem istum egregium et Libanum (Liber Deuteronomii 3, 25)

  • præcipe Josue et corrobora eum atque conforta quia ipse præcedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 1)

  • similitudinem omnium jumentorum quæ sunt super terram vel avium sub cælo volantium (Liber Deuteronomii 4, 17)

  • iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et juravit ut non transirem Jordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 21)

  • ecce morior in hac humo non transibo Jordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam (Liber Deuteronomii 4, 22)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina