Encontrados 1055 resultados para: In Terram
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem (Liber Numeri 32, 32)
dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)
dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea (Liber Numeri 32, 40)
præcipe filiis Israël et dic ad eos quando transieritis Jordanem intrantes terram Chanaan (Liber Numeri 33, 51)
mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem (Liber Numeri 33, 53)
præcipe filiis Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur (Liber Numeri 34, 2)
et tendent usque Jordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu (Liber Numeri 34, 12)
hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Josue filius Nun (Liber Numeri 34, 17)
hii sunt quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan (Liber Numeri 34, 29)
loquere filiis Israël et dices ad eos quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan (Liber Numeri 35, 10)
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam (Liber Numeri 35, 28)
ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 33)
