Encontrados 401 resultados para: In Conspectu
manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram (Liber Psalmorum 21, 30)
parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam præclarus est (Liber Psalmorum 22, 5)
quam magna multitudo dulcedinis tuæ Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum (Liber Psalmorum 30, 20)
quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium (Liber Psalmorum 35, 3)
quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper (Liber Psalmorum 37, 18)
me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in æternum (Liber Psalmorum 40, 13)
Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida (Liber Psalmorum 49, 3)
non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper (Liber Psalmorum 49, 8)
confitebor tibi in sæculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum (Liber Psalmorum 51, 11)
vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua (Liber Psalmorum 55, 9)
permanet in æternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret ejus (Liber Psalmorum 60, 8)
et justi epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in lætitia (Liber Psalmorum 67, 4)
