Encontrados 401 resultados para: In Conspectu
et missus est angelus Domini sanctus Rafaël ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata (Liber Thobis 3, 25)
tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit (Liber Thobis 7, 13)
confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)
omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)
dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 12)
ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 15)
tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo (Liber Iudith 5, 5)
et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem (Liber Iudith 5, 21)
nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub jugo potentiæ tuæ (Liber Iudith 5, 24)
in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)
quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)
hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu ejus bene tibi faciet et eris gratissima in corde ejus duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam (Liber Iudith 10, 16)
