Encontrados 1758 resultados para: Ima
Sepphima et Hosa ad occidentem juxta portam quæ ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam (Liber I Paralipomenon 26, 16)
immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israël (Liber I Paralipomenon 29, 21)
gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetæ atque in volumine Gad videntis (Liber I Paralipomenon 29, 29)
dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem (Liber II Paralipomenon 1, 11)
ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio ædificare magna est nimis et inclita (Liber II Paralipomenon 2, 9)
et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon ut ædificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti (Liber II Paralipomenon 3, 3)
rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 38)
cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de cælo et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit domum (Liber II Paralipomenon 7, 1)
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino (Liber II Paralipomenon 7, 4)
et ædificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath (Liber II Paralipomenon 8, 4)
Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quæ voluit Salomon atque disposuit ædificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suæ (Liber II Paralipomenon 8, 6)