Encontrados 252 resultados para: Ilo
et dixit ei vade lava in natatoria Siloæ quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns (Evangelium secundum Ioannem 9, 7)
respondit ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloæ et lava et abii et lavi et vidi (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum dæmoniorum videtur adnuntiator esse quia Jesum et resurrectionem adnuntiabat eis (Actus Apostolorum 17, 18)
non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo (Actus Apostolorum 27, 14)
salutate Filologum et Juliam Nereum et sororem ejus et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos (Epistula ad Romanos 16, 15)
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quæ ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio (Epistula ad Ephesios 5, 4)
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum (Epistula ad Colossenses 2, 8)
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium (Epistula I ad Timotheum 1, 6)
profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem (Epistula II ad Timotheum 2, 16)
sunt enim multi et inobœdientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt (Epistula ad Titum 1, 10)
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque sæculi venturi (Epistula ad Hebraeos 6, 5)
ab oriente portæ tres et ab aquilone portæ tres et ab austro portæ tres et ab occasu portæ tres (Apocalypsis Ioannis 21, 13)