Encontrados 638 resultados para: Illius

  • igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum (Liber Genesis 24, 61)

  • et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis (Liber Genesis 25, 11)

  • Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Jacob (Liber Genesis 25, 28)

  • qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26, 7)

  • omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)

  • profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram (Liber Genesis 26, 22)

  • ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum (Liber Genesis 26, 26)

  • abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius (Liber Genesis 27, 14)

  • accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)

  • respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)

  • viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens cælum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28, 12)

  • rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon (Liber Genesis 29, 33)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina