Encontrados 771 resultados para: Hierusalem
si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus spiritu judicii et spiritu ardoris (Liber Isaiae 4, 4)
nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam (Liber Isaiae 5, 3)
et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam (Liber Isaiae 7, 1)
et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israël in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem (Liber Isaiae 8, 14)
quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria (Liber Isaiae 10, 10)
numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus sic faciam Hierusalem et simulacris ejus (Liber Isaiae 10, 11)
et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum ejus (Liber Isaiae 10, 12)
adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiæ Sion collem Hierusalem (Liber Isaiae 10, 32)
et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum (Liber Isaiae 22, 10)
et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu ejus et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Juda (Liber Isaiae 22, 21)
et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Liber Isaiae 24, 23)
et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui ejecti erant in terra Ægypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem (Liber Isaiae 27, 13)