Encontrados 127 resultados para: Gratia salute

  • nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum (Liber Genesis 45, 5)

  • ad quem Absalom hæc est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo (Liber II Samuelis 16, 17)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret (Liber Iudith 14, 9)

  • longe fient filii ejus a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat (Liber Iob 5, 4)

  • Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum (Liber Psalmorum 21, 2)

  • speciosus forma præ filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in æternum (Liber Psalmorum 44, 3)

  • quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute (Liber Psalmorum 149, 4)

  • horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus (Liber I Maccabaeorum 13, 4)

  • sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem (Liber II Maccabaeorum 3, 32)

  • quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta æmulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant (Liber II Maccabaeorum 4, 16)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina