Encontrados 35 resultados para: Grande
vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quæ non debuisti facere fecisti nobis (Liber Genesis 20, 9)
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus (Liber Genesis 21, 8)
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens (Liber Genesis 26, 10)
exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis (Liber Genesis 40, 20)
et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum (Liber Numeri 26, 10)
quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestræ quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israël (Liber Iudicum 20, 6)
erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini (Liber I Samuelis 2, 17)
et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos sed casu accidit (Liber I Samuelis 6, 9)
numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem (Liber I Samuelis 12, 17)
nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait prævaricati estis volvite ad me jam nunc saxum grande (Liber I Samuelis 14, 33)
qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud (Liber I Samuelis 20, 2)
num hodie cœpi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande (Liber I Samuelis 22, 15)