Encontrados 35 resultados para: Grande
tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et præfectis provinciarum coram se (Liber Esther 1, 3)
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent (Liber Iob 15, 11)
trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba hæc et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quæ iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro (Liber Ieremiae 16, 10)
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda et omnis Juda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et pænituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras (Liber Ieremiae 26, 19)
quia hæc dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos (Liber Ieremiae 32, 42)
et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Judæ nec relinquatur vobis quicquam residuum (Liber Ieremiae 44, 7)
Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. (Prophetia Danielis 5, 1)
De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. (Prophetia Danielis 8, 9)
Porro hircus caprarum, rex Græcorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis (Evangelium secundum Marcum 14, 15)