Mosaico decorativo

Encontrados 298 resultados para: Gentes

  • quis suscitavit ab oriente justum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu ejus gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio ejus sicut stipulam vento raptam arcui ejus (Liber Isaiae 41, 2)

  • omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere (Liber Isaiae 43, 9)

  • hæc dicit Dominus christo meo Cyro cujus adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem ejus gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo januas et portæ non cludentur (Liber Isaiae 45, 1)

  • hæc dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt (Liber Isaiae 49, 22)

  • iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt (Liber Isaiae 52, 15)

  • ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit (Liber Isaiae 54, 3)

  • ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quæ non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 55, 5)

  • et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui (Liber Isaiae 60, 3)

  • gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur (Liber Isaiae 60, 12)

  • et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)

  • sicut exustio ignis tabescerent aquæ arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur (Liber Isaiae 64, 2)

  • et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Græciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus (Liber Isaiae 66, 19)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina