Encontrados 41 resultados para: Fuisset

  • cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie (Liber Iudith 7, 11)

  • quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo (Liber Psalmorum 54, 13)

  • cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias jussit lapides majores perfundi (Liber II Maccabaeorum 1, 31)

  • Simon autem prædictus pecuniarum et patriæ delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc et ipse fuisset incentor malorum (Liber II Maccabaeorum 4, 1)

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)

  • utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et justitia tua sicut gurgites maris (Liber Isaiae 48, 18)

  • et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli ejus non interisset et non fuisset adtritum nomen ejus a facie mea (Liber Isaiae 48, 19)

  • Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias et steterunt in conspectu Regis. (Prophetia Danielis 1, 19)

  • et cum ortus fuisset sol præcepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Jonæ et æstuabat et petivit animæ suæ ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere (Prophetia Ionae 4, 8)

  • Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)

  • et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies (Evangelium secundum Marcum 13, 20)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina