Encontrados 414 resultados para: Fructus Spiritus
non est enim arbor bona quæ facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
et reversus est spiritus ejus et surrexit continuo et jussit illi dari manducare (Evangelium secundum Lucam 8, 55)
et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quærens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi (Evangelium secundum Lucam 11, 24)
et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius pejora prioribus (Evangelium secundum Lucam 11, 26)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quæ oporteat dicere (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cujusdam divitis uberes fructus ager adtulit (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)
Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
