Encontrados 414 resultados para: Fructus Spiritus
et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)
cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
et statim Spiritus expellit eum in desertum (Evangelium secundum Marcum 1, 12)
et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo (Evangelium secundum Marcum 1, 26)
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes (Evangelium secundum Marcum 3, 11)
et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis (Evangelium secundum Marcum 4, 29)
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine (Evangelium secundum Marcum 5, 8)
et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos intrœamus (Evangelium secundum Marcum 5, 12)
et concessit eis statim Jesus et exeuntes spiritus inmundi introjerunt in porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
