Mosaico decorativo

Encontrados 1377 resultados para: Filii

  • quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt (Liber Ieremiae 4, 22)

  • super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur (Liber Ieremiae 5, 7)

  • confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna (Liber Ieremiae 6, 1)

  • propterea hæc dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt (Liber Ieremiae 6, 21)

  • filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent (Liber Ieremiae 7, 18)

  • quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)

  • et ædificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quæ non præcepi nec cogitavi in corde meo (Liber Ieremiae 7, 31)

  • ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)

  • tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas (Liber Ieremiae 10, 20)

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos juvenes morientur in gladio filii eorum et filiæ eorum morientur in fame (Liber Ieremiae 11, 22)

  • et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)

  • non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto (Liber Ieremiae 16, 2)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina