Mosaico decorativo

Encontrados 1377 resultados para: Filii

  • et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris (Liber Ieremiae 32, 12)

  • erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israël qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus (Liber Ieremiae 32, 30)

  • et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam (Liber Ieremiae 32, 35)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Joachim filii Josiæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 35, 1)

  • et adsumpsi Jezoniam filium Hieremiæ filii Absaniæ et fratres ejus et omnes filios ejus et universam domum Rechabitarum (Liber Ieremiae 35, 3)

  • et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli (Liber Ieremiae 35, 4)

  • qui responderunt non bibemus vinum quia Jonadab filius Rechab pater noster præcepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)

  • obœdivimus ergo voci Jonadab filii Rechab patris nostri in omnibus quæ præcepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostræ filii et filiæ nostræ (Liber Ieremiae 35, 8)

  • prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obœdierunt præcepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non obœdistis mihi (Liber Ieremiae 35, 14)

  • firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis populus autem iste non obœdivit mihi (Liber Ieremiae 35, 16)

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus (Liber Ieremiae 35, 19)

  • et factum est in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 36, 1)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina