Encontrados 3413 resultados para: Filii Israel
et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent (Liber Iudith 15, 4)
misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël (Liber Iudith 15, 5)
quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)
non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum (Liber Iudith 16, 8)
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël (Liber Iudith 16, 9)
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei (Liber Iudith 16, 14)
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)
in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)
erat vir judæus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Jair filii Semei filii Cis de stirpe Jemini (Liber Esther 2, 5)
cui illa respondit si regi placet detur potestas Judæis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur (Liber Esther 9, 13)
præcepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt (Liber Esther 9, 14)