Mosaico decorativo

Encontrados 4347 resultados para: Fe

  • sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis jugum ejus et onus illius ab umero eorum tolletur (Liber Isaiae 14, 25)

  • aquæ enim Nemrim desertæ erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit (Liber Isaiae 15, 6)

  • habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram (Liber Isaiae 16, 4)

  • et auferetur lætitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque jubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli (Liber Isaiae 16, 10)

  • et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus (Liber Isaiae 16, 14)

  • et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra (Liber Isaiae 17, 8)

  • ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et præcidentur ramusculi ejus falcibus et quæ derelicta fuerint abscidentur excutientur (Liber Isaiae 18, 5)

  • in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)

  • Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens (Liber Isaiae 19, 14)

  • et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isajæ filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus (Liber Isaiae 20, 2)

  • visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Ælam obside Mede omnem gemitum ejus cessare feci (Liber Isaiae 21, 2)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina