Encontrados 235 resultados para: Facta

  • nam Ptolomeus qui dicebatur Macer justi tenax erga Judæos esse instituit et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos et pacifice agere cum eis (Liber II Maccabaeorum 10, 12)

  • atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)

  • et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 8)

  • he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum (Liber Proverbiorum 31, 14)

  • et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)

  • est et alia vanitas quæ fit super terram sunt justi quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant sed et hoc vanissimum judico (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens (Canticum Canticorum 8, 10)

  • quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)

  • et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturæ quæ a te facta est (Liber Sapientiae 9, 2)

  • tetigit autem tunc et justos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira (Liber Sapientiae 18, 20)

  • memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum (Liber Sapientiae 19, 10)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina