Encontrados 4218 resultados para: Eum
sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum (Liber II Paralipomenon 19, 7)
post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Josaphat ut pugnarent contra eum (Liber II Paralipomenon 20, 1)
congregatusque Judas ad precandum Dominum sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum (Liber II Paralipomenon 20, 4)
Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)
porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum (Liber II Paralipomenon 20, 19)
deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 20, 21)
verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 20, 33)
attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Juda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 21, 10)
et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili (Liber II Paralipomenon 21, 18)
triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum (Liber II Paralipomenon 21, 20)
constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo omnes enim majores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda (Liber II Paralipomenon 22, 1)
sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim ejus inpulit eum ut impie ageret (Liber II Paralipomenon 22, 3)