Encontrados 1225 resultados para: Ergo
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
sic ergo vos orabitis Pater noster qui in cælis es sanctificetur nomen tuum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 9)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)
omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis hæc est enim lex et prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)